Latin
ASSERTIO SECUNDA
Kaspar Schott, Technica curiosa 574
Unproofread scanNot analysed yet
noch, qui post Apostolica tempora in plurium Patrum manus devenerunt, multa falsa continere, sicut colligitur ex Angelorum calidis lacrymarum fontibus, quos ex illo libro afferebat Celsus, &refellit Origenes lib. 5. adversus ipsum Celsum; &ex stellarum nominibus, de quibus idem Origenes Homil. ultima in Numeros: &multos Patres ex priscis Enochi libris hausisse errorem illum de Angelorum congressu cum filiabus hominum, natisque ex illo gigantibus. Respondet Tertiò, Michaëlem de Medina, Carthusianum, Pererium, &alios affirmare, nullum ab Enoch compositum librum. Et ipse putat, tempore Judae Apostoli nullum fuisse librum Enochi. Si enim fuisset, inquit, haud dubiè fuisset valde nobilis celeberque apud Judaeos, tum propter Auctoris antiquitatem, &famam, tum quòd in eo libro res admodum memorabiles &admirabiles continerentur: quapropter aliquam ejus libri mentionem reperiremus apud Philonem, aut Josephum, diligentißimos atque curiosissimos Antiquitatum Judaicarum Scriptores. Sed fit mihi verisimillimum, jam mortuis Apostolis, haereticos varios libros sub eorum nominibus partim de rebus veris, partim de falsis &fabulosis confictos ab ipsis evulgasse; captaque occasione ex historia Michaelis altercantis cum diabolo, &ex Prophetiam Henoch commemorata à Juda Apostolo, libros de rebus ejusmodi, quasi antiquitùs scriptos publicasse. Nec facilè adducor ut credam, Apostolum Judam prophetiam illam Henoch ex aliquo libro Apocrypho, vel etiam non apocrypho, qui tamen canonicus non esset, petere voluisse: non enim plus fidei haberet, quàm liber unde sumpta esset. Cùm autem Judas simpliciter appellet eam prophetiam Henoch, certissimum procul dubio suus Jede, &illam fuisse. Propheriam, &auctor eum siue falsscHenoch; quod ille aliter quàm per revelationem divinam certò scire non potuit. Ad quos autem epistolam illam scripsit Judas, iis nota esse potuit illa prophetia vel ex libro aliquo probatae apud ipsos fidei, vel ex antiqua &pervulgata traditione, vel ex sola Judae Apostoli narratione propter ejus auctoritatem de ejus prophetiae veritate nullo modo dubitassent. Itaque prophetiam Henoch citavit S. Judas vel ex sola traditione, vel ex revelatione sibi facta, eodem modo quo S.