Latin
CAPUT I
Kaspar Schott, Technica curiosa 588
Unproofread scanNot analysed yet
se excedant; ut patet, si ex A &B aequalibus, auferantur C &D inaequalia, excedentia se in duplo: remanent enim E &F, quae non in duplo se excedunt. Sensus ergo Axiomatis est, i quo excessu excedunt se ablata, eodem seu! aequali se excedere residua, ut paret in allato exemplo, ubi C excedit D in 25, &similiter F excedit E in 25. Hinc Clavius ita proponit Axioma: si ab aequalibus inaequalia demantur, erit residuorum excessus excessui ablatorum aequalis; aequalis inquam aequalitate arithmeticâ. Paralogismum hunc notaverat, ut dixi, ipsemet Auctor, antequam ad me mitteret problema, insinuaveratque tribus praedictis verbis cryptographicis: in quibus si prima &ultima uniuscujusque littera abjiciatur, remanent haec verba, pra, ram, tas; ci, pe gni; ac, per, di; quae si legantur per syllabas ex unoquoque trium verborum desumptas, incipiendo tamen ab ultimo; erit hic sensus: dignitas (sive Axioma) perperam accepta.