Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 588-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. PRaedictae Pseudoquadratura praelusisse videtur ante semi-saeculum Thomas Gephyrander Salicetus Marcovvestphalus, edito libello Anno M. DC. VIII, cui hunc praefixit titulum: Quadratura circuli nova, perspicua, expedita, verèque tum naturalis tum geometrica, cujusmodi communibus tot saeculorum gentiumque votis Mathematicis expedita hactenus fuit; nunc demum hâc ultimâ Mundi senectâ, divinâ ducente gratiâ, sub Felicissimi Serenissimi, ac Reverendissimi Principis Ernesti Bavari, Archiepiscopi Coloniensis, &c. Electoris &c. auspiciis tentata, &inventa. Describit enim primò circa circulum quadrandum Zonam circulo dato aequalem; deinde utriusque partem octavam dividit in varia membra; demum per collationem &detractionem aqualium conficit, (ut ipse putat) demonstrationem, ostendas lunulam Iam seu sensetum, de quale centes rectiliter se se insignunt, sed (ut taceam alios errores) paralogizat in eo, quòd putet, &sine demonstratione assumat, detracto ex Zona duplo illius quod ex actante circuli detrahitur, residuum octantis esse duplum residui Zona. In hunc enim sensum discurrit. I. Circulus quadrandus sit EAFC.