Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 591
Unproofread scanNot analysed yet
At hoc nequaquam verum est: siquidem 8. &9. minora sunt quam 10, &eadem majora sunt quàm 7, nec tamen propter hoc g. &9 sunt inter se aequalia. Neque quidquam facit ad hoc proportio quam indicat majoris ad medium sesquitertia, sicut nec minoris ad medium sesquialtera: aliud enim est, adsignare medium proportionale in lineis rectis, cujusmodi sunt haec tria latera quadratorum; aliud, dare medium proportionale in curvis lineis aequale mediae proportionali rectae: cum prius facillimum sit, posterius à maximis Geometris hucusque tentatum, à nemine fortassis inventum, ut paulò pòst videbitur. Non nego tamen, aliquod in natura esse quadratum aequale circulo BC, etsi nondum proditum quonam modo id verè dari possit: Sicut enim talis inter majus &minus terminatio aliquo modo est vera, ita semper est incerta (quod ab arte prorsus alienum est) nisi quemadmodum Archimedes fecit, tam propinquis inter se limitibus conster, ut non sit cujuslibes à veri proximo discernere verum. ri 10 Quod autem quadratum medium proportionale dari non possit circulo BC aequale, sic ostendo. Quoniam enim latus quadraci C aequale est diametro quadrati D. Cotex propa. 9. lib. 4 Elem. Euclid. constas) ipsum quadratum C duplum est quadrati D, per 47. pri Itaque si quadratum C ponatur esse 32, quadratum D erit 16: quare &excessus quadrati C supra quadratum. D erit similiter 16. Quadrilaterum igitur EPRT inter parallelas C &D, utpote quarta pars ralis excessus, erit 4. Et quoniam linea DG, aequalis est lineae GG, &latus quadrati C majus est latere quadrati D; quadrilaterum ESOT inter parallelas G &C, plus est quàm dimidium totius quadrilateri inter parallelas D &C, nempe quàm 2. Reliquum igitur quadrilaterum OPRS inter parallelas D &G, minus est quàm 2. Totus igitur excessus quadrati G in quadratum D, minus est quàm 8. Quare &quadratum G minus est quàm 25, quoniam ne quidem ad 24 pertingit. Constat autem ex demonstratis ab Archimede, quòd circulus ad quadratum diametri rationem habet majorem quàm 223 ad 484; quare &multò magis majorem quàm 25 ad 32. Quoniam igitur quadratum C ponitur esse 32, circulus BC plus erit quàm 25, ut comparanti cum proportione Archimedea patebit, id est, Archimedea proportio plus accedit ad veram, quàm 25 ad 32.