Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 592
Unproofread scanNot analysed yet
Ostensum autem est, quadratum G minus esse quàm 25 (imò &quàm 243) non igitur est aequale circulo BC. quod erat demonstrandum. Si verò disponatur quadratum aliud medium proportionale inter ipsa quadrata D, &C; demonstrabitur etiam, tale quadratum non esse aequale circulo BC. Ponamus enim quadratum G esse medium proportionale inter ipsa quadrata D &C. Quoniam igitur quadratum C positum fuit fuisse 32, &quadratum D 16; erit quadratum G 24, minus videlicet quàm 25; Ostensum autem est ex Archimede quod circulus BC plus est, quam 25. :quadratum igitur G medium proportionale inter quadrata D &C, non est aequale circulo BC quod erat demonstrandum. Possunt autem haec omnia applicari proportioni quadrati medii inter duo extrema, ad majus in sesquitertia, ad minus, in sesquialtera proportione se habenti, à Don Romaeo posita. Etsi enim 3 inter 2 &41. g. medium quoddam proportionale sit, non sequitur tamen, circulum quoque huic medio respondere, cùm circulus ad quadratum circumscriptum sibi majorem proportionem habeat, quàm 3 ad 4: neque numerus inveniri potest inter 3 &4, qui perfectè adaequetur quadrato. Quòd si Romaeus numeris, sive rationalibus, sive irrationalibus, aequalita tem medii quadrati ad circulum explicaverit; nae magnus mihi Apollo erit. A. (o) peCAized by Google Dig Tetragonismi seu Quadraturae circuli conamen Anglicum. Llustrissimus, &omni litterarum genere excultissimus Dominus Tetragonismi conaComes Kenelmus Dighaeus, Anno M. DC. LIX. misit ad me men terFrancofurto ad Moenum (ubi tunc degebat) Libellum exiguum tium.