Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 597
Unproofread scanNot analysed yet
61804 majori Et si haec recta MN multiplicetur per PM, 100000, dabitur rectangulum PMN vero. Hoc autem rectangulum est aequale quadrato rectae MO, per Corollar. gvae sexti. Ergo quadratum MO est vero: quod in primis quidem duabus figuris convenit cum quadratis A &B, sed in tertia figura utriusque quadrati C &D, nempe in figura hac, 8, superat tertiam figuram quadratorum A &B, quae est 6. Atque ita quadratum C, hoc est, quadratum rectae MO minus vero, majus est quadrato B, quod est quadratum quadrantis majus vero: id quod nullâ ratione contingeret, si MO respectu diametri PM esset aequalis quadranti Latet igitur necessariò in demonstratione paralogismus; quem Auctor hujus Quadraturae facilè deprehendet, si quam hactenus per partes proposuit, more geometrico continuare procuret. Qui si etiam Arithmeticae suas partes dare voluisset, multò se citiùs ab hac sua pseudoquadratura expedivisset. Haec est Censura Romana §. III. Respondetur Censurae praecedenti. QUic Censurae respondet Auctor Quadraturae, in hunc modum. Ait Ffff 3 Tie Censor. Alter sit Albertione in merum proportione diui. metri &circumferentiae. Sed id evidenti paralogismo conatur probare. Sint enim usque ad signum A omnia vera. Ait primò: ipsa EF erit 111803 minor verâ. Si sensus hic est: numerus 111803 est minor, quàm linea illa, quae est latus quadrati aequalis duobus quadratis PM, ME; est vera propositio. Ait iterum: subtractâ EM, manebit MF, seu MN61903 minor vera. Sisensus sit: numerus 61803 est minor majore segmento MN; est vera propositio.