Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 598
Unproofread scanNot analysed yet
Ait tertio: Et si haec recta MN multiplicetur per PMI00000; dabitur rectangulum PMN6180300000 minus vero. Si sensus est: hic numerus est minor quàm rectangulum PMN; vera est propositio. Ait quartò: Hoc rectangulum PMN est aequale quadrato rectae MO. Respondeo, in lineis verum est; in numeris falsum est. Ait quintò: Ergo quadratum MO est C6180300000 minùs verò. Si sensus est: numerus C est minor quàm quadratum ex MO; est vera propositio. Ait sextò: Hoc quadratum primis duabus figuris convenit cum quadratis A &B, sed tertia figura utriusque quadrati C &D, nempe figura, 8, superat tertiam figuram quadratorum A &B, quae est 6. Respondeo, Esto; quid inde? Ait septimo: Atque ita quadratum C, hoc est, quadratum rectae MO minus vero, majus est quadrato B, quod est quadratum quadrantis majus vero: id quod nullâ ratione contingeret, si MO respectu diametri PM esset aequalis quadranti. Respondeo: si sumit pro eodem quadratum C, &quadratum rectae MO, error est; quia neque ista sunt, neque possunt esse aequalia. Quod quadratum C majus sit quadrato B, concedo; quod idem quadratum C minus sit quadrato ex MO, concedo etiam: sed hoc nullâ ratione contingere posse, si &c. nego. Imò ita debet contingere. Si ostensum fuisset, idem fuisse majus &minus respectu ejusdem (quod intendebat argumentum) sanè, ¶logismi me meritò ac pseudoquadraturae arguisset.