Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 599
Unproofread scanNot analysed yet
At nunc hoc tantùm infert: Numerus C est minor quadrato ex MO, &major numero B, qui est major quadrato ex quadrante, quod nullo modo est absurdum, sed contrarium si quis assereret, manifestè erraret. Mihi igitur demonstratum manet, quadratum ex MO esse ex quadrante, quadratum numeri C illo quadrato MO minorem &simul majorem esse numero B. Itaque non adversatur proportioni circumferentiae &diametri mea sententia; id quod suo loco demonstrandum manet.