Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 608
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam igitur unum rectanguli latus semper potest fieri minus ac minus, alterum verò semper majus &majus; sequitur propositum. IV, Rectilinea cum curvilineis faciliùs combinantur, quàm cum rectilineis. Inspice Quadraturam circuli, &cubi Duplicationem: prior enim inventa est, ut putat, secunda minimè. V. Dabimus quadratum finitum aequale congeriei circulorum infinitorum successivè per impossibile producibilium; &vice versâ, circulum finitum aequalem infinitis numero quadratis simul sumptis VI. Si hodiè DEUS circulum aliquem producat, &cras quadruplò minorem, &sic per totam aeternitatem singulis diebus quadruplò minores quàm fuerint in praecedentibus diebus, efficiat; dabimus quadratum finitum illis circulis infinitis aequale, eritque sesquitertium primi circuliVII. Metius Hollandorum Geometra rationem diametri ad peripheriam eam esse statuit, quae est numeri 113. ad 355. proximè. Hanc rationem dicimus esse commodiorem Ludoiphinâ. VIII. Per motum circuli rectam curvae, adeoque circulo quadratum aequale ostenditur ex principiis Andreae Tacquet. Nam motus aequè celeres percurrunt eodem tempore aequalia spatia: sed motus centri rectus, &peripheriae motus circularis, possunt esse aequè celeres: ergo linea AB à motu centri designata, dum circulus in idem punctum eâdem celeritate revolvitur, seu unam volutionem CD perficit, aequabitur peripheriae circuli, seu viae quam punctum C contactus primi percurrit. De hac re quid sentiendum, patet ex dictis in 3. Parte Magiae lib. ultimo, &ex dicendis mox sequenti Dissertationem. IX. QuamIX Gummus possibilia sine infinitum estilines, quorum aues. bitus aequentur ambitui alicujus circulis nullius tamen ex istis rectilineis area aequabitur areae hujus circuli.