Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 609
Unproofread scanNot analysed yet
Quare circulus &quadratum isoperimetra, non sunt aequalia Ratio est, quia ut Clavius in sphaera demonstrat, omnium isoperimetrarum figurarum capacissima est circulus. X. Circuli Quadraturam ita invenies per aquam. Globum aliquem demitte in vas quadrilaterum aqua aliquousque repletum: nam ascendens in quadrilatero aqua dabit rectilineum corpus illi globo aequale. Eundem globum in vas cylindraceum aquâ non omnino plenum immitte; &assurgens aqua designabit cylindrum globo, vel illi rectilineo aequalem. Fac huic rectilineo aliud rectilineum aequale, ejusdem tamen altitudinis cum dicto cylindro: &erit hujus rectilinei quadrilatera basis aequalis omnino circulari basi ipsius cylindri. XI. Circulus infinitus non potest quadrari. Nam quod potest, &non potest, absolutè non potest. XII. Sit licèt peripheria ad peripheriam, uti diameter ad diametrum; non tamen circulus ad circulum, sed ut potentiae diametrorum. XIII. Circulus ad quadratum diametri habet se, ut arcus 90. graduum ad diametrum praecisè. Quae ratio numeris expressa, minor est quàm 11. ad 14. major verò quàm 223. ad 284. Quadratum verò circumferentiae ad circulum, majorem habet rationem, quàm 890. ad 71; minorem autem quàm 88. ad 7. XIV. Licèt Angelus possit occupare spatium alicujus circuli, non tamen quodvis spatium illi circulo aequale. XV. Nemo hactenus frustra quaesivit circuli Quadraturam. σι (o) ἐπιCAHhhh