Latin
CAPUT XXIV
Kaspar Schott, Technica curiosa 61
Unproofread scanNot analysed yet
Cur autem levior reddatur aër, dum venti spirant validissimi, adeo ut antea quàm praesentes sunt, venturos ex meo Experimento colligam; scire hactenus non potui. Vide Annotat. 3. seq. Sextò. Scire desiderat Admodum Reverenda Paternitas Ve. Aëris cylin. der tantus stra, an si Experimentum meum, quo aër è Recipiente exantlatur; in cubiculo, quantus instituatur in cubiculis, pistillo antliae incumbat tam altus aëris cysub dio, inlindrus, quàm si fiat sub dio. Respondeo, nullam esse in utroque ca cumbit corsu differentiam, quia aër non solùm portas &fenestras, sed ligna poribus. quoque, lapides, &terram penetrat. Hinc tanta est aëris pressio in in cubiculis &concavibus quibuscunque, quanta est sub aperto coeAër in locis lo. Deprehendi tamen hoc meo Experimento potest, in locis altis, ui altis levior, in altissimis templorum turribus, aliquid de altitudine &gravita quàm in te cylindri aërei decedere. Quin imo si Recipiens qui ad evacuanhumilibus. dum adhibetur, inferiori in loco, epistomio convoluto bene claudatur, &ad summitatem turris altissimae transferatur, ibique epistomium aperiatur; aërem efflabit: si verò in summitate eâdem iterum claudatur, &ad loca inferiora deportetur, ac aperiatur; aërem introtrahet. Aëris non Septimò. Quia aqua intra tubum evacuatum, &in cuppa copi à, sed aquis plena perpendiculariter erectum, ascendit vi pressionis aëris perpendiculis puqua aer aquam cuppa premit, &compellit ascendere ad 20. ulnarum gnatur, &alt itudinem circiter; quarit Amodum Reverenda Paternitas Ve bincitur. stra, an cylindrus aëris majori seu ampliori cuppa incumbens, magis premat, quàm incumbens cuppae minori seu angustiori? Respondeo, nullam esse differentiam, seu magna sit cuppa, seu parva: tam enim fortiter premit aer supra parvam cuppam, quàm supra integrum Oceanum: &tam altè ascendit aqua in tubo intra cuppam, quàm intra Oceanum erecto, dummodò utrobique aequè profundè aquis immergatur. Sicut enim in hydraulicis non pugnatur ac vincitur aquarum copia, sed perpendiculis; sic quoque in pnevmaticis non aeris copiâ, qui cuppis incumbit, pugnatur ac vincitur, sed perpendiculis.