Latin
CAPUT XXIV
Kaspar Schott, Technica curiosa 62
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum piet alimensitus secernere se inter multa perste uero qua de hisce, aliisque meis exiguae aestimationis Experimentis scribit, ac typis excudenda parat, mihi priùs legenda transmittere cogitat; remittam omnia sincerè, ac securè, nec opus erit illa priùs describendacurare. Si plura occurrant quae interroget liberè ad me perscribat; respondere juxta exiguam meam capacitatem non gravabor. Gratissimum foret, si Physicam Suam Curiosam ad me mitteret; pretium libenter persolvam. Magno meo gaudio intellexi, quòd Eminentissima Sua Celsitudo, Elector Moguntinus, in Experimentis meis gratiosè sibi complaceat. Serenissimus Elector Brandeburgicus magnus quoque est Mathematicarum Scientiarum Aestimator, &Fautor. Admodum Reverendam Paternitatem Vestram singulari DEI providentiae ac protectioni commendo; sumque, &maneo Admodum Reverendae Paternitatis Vestrae Semper Obsequentißimus Otto Gericke m. pp. Magdeburgo April. Anno 1662.