Latin
PROPOSITIO XI
Kaspar Schott, Technica curiosa 642
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XI. Potentias gravitate motivas Instrumentis Chronometricis, ope finitae Chordae vel funis applicare. AB usitatis &vulgarib. appendendi Pondera modis incipimus, AAut emendatis qui in eo committi solent defectibus, novas &commodiores proferamus applicandorum ponderum industrias Technasma I. Primus modus appendendi Pondera in Horologiis Vulgaribus est, ut chordae vel funis una extremitas affixa sit ipsi Cylindro A qui Rotae horologii infimae coagmentatur, alteri verò extremitati B Pondus sufficiens alligetur. Curandum illud in hac Praxi, ut Cylinder A sit benè longus ad convolutionem funis, quanta requiritur ad praestitutum tempus, ne necesse sit eidem cylindro bis funem circumducere, cadentibus posterioribus circumvolutionibus supra priores, hoc enim necessariò reddit motum priorem velociorem posteriore, maximè in horologiis, quae rastro vel Librili &non Perpendiculo tempus metiuntur. Technasma II. Quòd si Spatium pro descensu Ponderis sit humile, &paucarum horarum, vel si sufficiens, placeat tamen horologii cursum ad plures horas extendere, Duplicetur funis, ut sit totus ABCD, cujus altera extremitas firmatur alicubi in D; ac tum ex Trochlea C appendatur Pondus prioris duplum. Posset etiam funis &Pondus triplicari, quadruplicari &c. per trochleas inferiùs &superiùs additas, iuxta ea quae in Mechanicis traduntur, de speciebus &usu Trochlearum. Technasma III. Tertius modus à prioribus differt in eo, quòd utrique funis extremo Pondera sint appensa. Injicitur enim funis supra Trochleam F, in cujus ambitu excavatur canaliculus Google lculus sive crena arcta, undem superfectum, &vi ponderis tractum firmiter excipiens: alligatur deinde uni extremo Antisacoma E &alteri Pondus G sufficiens ad motum horologii &antisacomatis. Observandum verò, multipliciter hîc ab artificibus imperitis peccari: Aliqui enim in ea cavitate trochleae F, ne funis vi Ponderis G pertrahatur, erigunt aculeos exstantes 8, vel 6, qui motum horologii reddunt prorsus inaequalem; Alii cavitatem hanc alibi laxiorem, strictiorem alibi efformant, unde funis (qui aequalis ubique crassitiei sit oportet) inaequaliter à centro distans, motum efficit inaequalem: Igitur vel aculei illi majore numero, nec nimium sed aequaliter exstantes infigendi, vel adhibenda haec industria.