Latin
PROPOSITIO XI
Kaspar Schott, Technica curiosa 643
Unproofread scanNot analysed yet
Disponantur in tota chorda horologii sphaerulae quaedam, precatoriis non absimiles, eodem intervallo, nec nimiùm ab invicem distantes, firmenturque glutine vel aliter, ut haereant; in ambitu verò Trochleae, fiant iisdem inter vallis cavitates, quae Sphaerulis respondeant, vel Sphaerularum loco nectantur nodi quidam paribus inter vallis &c. Technasma IV. Deducitur ex priore per duplicationem funis Ponderumque, ad eum modum, qui Techmasmate 2 est propositus. Observandum modò, quòd si in chorda HIKLM juxta proximè dicta disponendae sint sphęrulę, fiant tam in Cylindro horologii K, quam in Trochleis I &L cavitates sphaerularum distantiis respondentes, aliàs in Trochleis I &L à sphaerulis inaequales utrinque distantiae efficerentur, &pondus inaequaliter Cylindrum K horologii impelleret. Sed haec adeò plana, ut amussi non egeant.