Latin
PROPOSITIO XVIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 644-2
Unproofread scanNot analysed yet
Funis Perpetuus sit NQPS RN, ex quo dependeat Pondus Q, trochleâ suâ instructum, &Antisocama R pariter suâ. Ut jam Pondus Q sursum attrahatur, apprehendenda est alicubi chorda circa S, &trahenda deorsum; Pessulus enim P, admittens circumvolutionem suae Trochleae, faciet ut ascendat Pondus Q, nihilominùs tamen toto ascensus tempore fungatur officio suo in impellenda Trochlea &horologio toto, cum ea connexo. Technasma II. Esto Trochlea B, infimae Horologii Rotae firmiter affixa; altera verò A, alibi accommodè firmata, habens in circumferentia serraturas cum pessulo iis objecto, contra vim Ponderis. 2. Et harum Trochlearum chordis seu funiculis perpetuis dependeat Pondus in quibusdam Trochleis concentricis EFG &CDN, quarum una alteri est immobiliter assixa, &utraque simul circa axem communem versatilis. 3. Fiant inferiùs duae Trochleae K &L, in centris suis jugo communi KL conjunctae, in cujus medio Pondus M appendatur. 4. Circa has &priores Trochleas circumducuntur chordae perpetuae, peculiari quadam ratione: Nam chorda perpetua prior est BLGFEGB; sic videlicet docta, ut totius Trochleae EFG ambitum semel circumplectatur. Altera chorda simili ratione ducitur circa alteram minorem CDN Trochleam priori concentricam, sic ut tota sit ACNDCKA. 5. Quod jam de hac postrema chorda, &trochleis ad eam pertinentibus dictum, intellige &de alia ipsi simillima, sed ex altera facie Trochlearum posita, quae similiter minorem quandam trochleolam, ipsi CDN aequalem, vel potiùs eandem ex altera parte exstantem circumplectitur, totumque sustentationis officium cum altera partitur. Unde consequenter trochleas A &K geminatas esse oportet. Usus dispositionis hujus est iste. Ut attrahatur Pondus H cum Trochleis suis concentricis è quibus dependet, apprehendenda gitized by Google Dic lenda est alicubi chorda. XI. sine solis, siue enim compact. v. g. prope E, trahendaque deorsum; tunc enim Pondus H cum Trochleis concentricis ascendet, nec tamen hâc attractione Trochlea B cum Horologio, cujus est pars, in motu suo consueto impedietur. Corollarium I.