Latin
PROPOSITIO XVIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 645-2
Unproofread scanNot analysed yet
Patet in utraque Praxi posse Ponderis attractionem continuari quamdiu lubet, absque interturbatione motûs horologii; idque ideo, quòd sive Pondus attrahatur, sive non, semper tamen ex natura ejus Trochleae Pondus deferentis, dimidium Ponderis urget alteram Trochleam, Rotas horologii circumducentem. Corollarium II. Praxim posteriorem praestare priori in hoc, quòd in illa sit in dupla tantùm ratione tam Pondus, quàm ipsius in descensu tarditas; in hac autem possit esse in quacunque lubita, in ea videlicet, in qua sunt Trochlearum Concentricarum semidiametri. Vide IcoCorollarium III. Etiam prioris Praxeos Trochleas in alia nism. V. lubita, numerorum tamen Parium ratione construi posse, quâ varia ponderis descendentis tarditas obtineatur. Addatur enim duabus N &P Trochleis tertia S, &ipsi Q adjungatur altera versatilis circa eundem axem, vel si diversum, connexum tamen cum alterius axe, ac tum his omnibus Trochleis chorda perpetua circumducatur, quae erit NQSQPRN; ut figura satis monstrat, &facilè concipitur. Nam in ea constructione descensus Ponderis erit quadruplò tardior, sicut &Pondus Q quadruplum est ejus, quod aliàs ad impellendum horologium sufficeret. Simili autem ratione servatâ analogiâ quousque lubet, progredi licebit. Adverte in Figura 18. Trochleas N &P intelligi debere ad eum modum collocatas, quem in Figura 20. Trochleae NP. referunt, oculo videlicet in earum peripheria collocato. Sed &in Figura 19. Trochleae B &L eâdem ratione collocari poterunt, si id necessitas postulabit. PROPOMmmm 3