Latin
PROPOSITIO XX
Kaspar Schott, Technica curiosa 664-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XX. Indicem sinuosum &obliquatum per anfractus quos vis, sine Rotis dentatis quocunque lubet educere. DErsaepè accidere potest in Horologiis turrium, ut ob angustias aliamque loci constitutionem minùs commodam collocari non possit Index è regione Rotae diurnae horas designantis, sed is obliquè, sursum, deorsum, vel ad latera ducendus sit ad Tabulam Horologam. Praestari quidem id poterit ope Conicarum rotarum, de quibus Cap. I. Num. IV. Sed multò minori operâ res conficitur, si adhibeatur hoc quod sequitur paradoxum. Technasma. Notum est illud artificium Annulorum Concentricorum, &axes suos vicissim deferentium, quod ad Lampades absque effusione olei in plano volubiles adhiberi solet. Huic non absimile, vel potiùs geminum est hoc, quod sic habet. Sit crux sive 4 brachia ABCD quae circa centrum junguntur fortiter à nodo quopiam vel orbiculo, eiusdem continuae materiae metallicae. Opposita duo brachia inserantur foraminibus, in extremitatibus mientibus Ruscintiliae ABF cacanentis, quae suscimus, Amster ea metallo cuditur, formâ semicyclicâ sive semiannulari: huic altera per omnia similis, complectitur alia duo crucis brachia, sic tamen ut extremitates brachiorum, in foraminibus fuscinularum liberè Denique hae suscinulae trajiciuntur per annulos verti valeant. aut similes ansas EG intra quas versari possint absque resistentia.