Latin
PROPOSITIO XX
Kaspar Schott, Technica curiosa 665
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si id necessitas exigat, poterit &altera furcarum extremitas artificio simili instrui; dummodò in situ &dispositione furcarum observetur, ut eae faciant inter se angulos recto majores, sive obtusos. Motus. Extremitas una fuscinulae, v g ipsa H dum circumagitur à Rota vel simili fuscinula Horologii, vertit simul tum sua, quae detinet brachia, tum alia eodem vinculo cum prioribus in centro connexa; horum autem ductum necesse est sequatur &altera fuscinula, parique cum priore illa feratur velocitate: unde si fuerit unius fuscinulae motus regularis circularis, erit similis &alterius, ac omnium quotquot artificio simili connexarum. Nec est ullum periculum, ne una fuscinula impingat in aliam, si angulus quem inter se faciunt, sit obtusus. Adverte I. Furculas has aliam quoque figuram obtinere posse, ut angulosam ad instar Y litterae Pythagoricae. II. Easdem variè inter se disponi posse, prout necessitas exigit, ut vel alternatim sinuoso tractu progrediantur, vel iuxta cujuspiam Polyedri latera ducantur, helicis in modum; etiam à summo ad imum usque turris alicujus Polygonae, quod inter Paradoxa repones. III. Potest catena quaedam perpetua eodem artificio necti, &in ambitum disponi inter vertebras vicem sustentaculorum praebentes, adeò ut si una ejusmodi fuscinula moveatur omnes simul in toto illo ambitu vertantur: quod artificium qui industrius est, ad plurima machinarum compendia transferre poterit. PROPppp