Latin
PROPOSITIO XXI
Kaspar Schott, Technica curiosa 666
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXI. Indices Horarios Noctur nos, diversis modis adornare. COngessi huc varia quae nunc in mentem venerant, ut si minùs Gexpolita sint, ad alia tamen exquisitiora, cui mens non penitùs torpet, invenienda, aut minimùm haec ipsa perficienda, praebeatur occasio. Technasma I. Nocturnus Index opticus aliter ac ad lumen, institui non potest: hoc autem licèt absolutè sine igne haberi possit, ut ex destillatione, vel alia magis naturali solutione rerum luce quâdam imbutarum, veluti ligni putridi, muscarum quarundam &scarabaeorum Indieorum, de quibus Nierembergius in historia sua naturali, &similium, ex quibus separari posset liquor quidam luminosus, qualem est qui vidisse se testetur apud non neminem earum rerum perstudiosum: est tamen multò parabilius illud lumen, quod oleum vel alia pinguedo in flammas resoluta ministrat. Unde cùm in plerarumque urbium turribus excubias agant, &ignem alant ii, quibus id committitur, eâdem sanè operâ sumptuque possent simul horae nocturno tempore indicari hunc in modum. Detur vel fiat aliqua fenestella in turri, cui praetendatur membrana tenuis diaphana, &insuper oleo probè saturata; quam illuminet lampas intra turrim è regione ipsius locata: Si enim ab Horologio quod in eadem turri constructum est, circumagatur machinamentum quoddam, quo numerus datae horae respondens, ex materia quapiam opaca efformatus, sensim moveatur. in praedicta fenestella, vel in eadem per integram horam detineatur, &auditâ horâ subsequente, substituatur alter numerus ei comperens; habebitur Index nocturnus. Artificium id praestandi cum admodùm sit facile, non est quod hîc fusiùs explicetur. Eodem res redit si loco opacae figurae numeralis in lucido, fit lucida in opaco, per excisionem orbis successivè mobilis &c. Technasma II. Huc quoque transferri potest illud quod P. MarF. ME in Marinius in aestime suos crispernis refert, mehrungen.