Latin
CAPUT VI
Kaspar Schott, Technica curiosa 668
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. SIGNA ACOVSTICA, Sive PULSUS CHRONO METRICI. ESTAT &illud quod ad perfectionem Instrumentorum RChronometricorum non parùm conferet, ut si quid artificiosi in sonis Horologiorum aliquando observare licuit, cursim perstringam; si quid de novo comminisci, paulò pluribus explicem, &utrumque Philotechni Lectoris usibus vel oblectationi proponam. In sono quantum is Signis Chronometricis inservire potest, haec universim observo: Sonum artificialem excitari posse vel collisione sive pulsu corporis sonori; &sic fit in Campanis quae communiter ad id adhibentur, item in Tympanis quae possunt assumi, vel Flatu sive aëris impulsu, ut in Tubis, Tibiis, &omni fistularum genere, quas etiam refert in vocibus humanis, &plurium animalium, Larynx epiglottide instructa; vel denique Impulsu aut rasurâ, quibus tremor quidam ac vibrationes excitentut, ut fit in fidibus &chordis metallicis. Atque haec triplex soni differentia, totidem Instrumentorum Musicorum si ecies constituit; ut videlicet à pulsu denominentur κρυστὰ; à Flatu ἐμπνευστὰ; à tremore ex intensione ἵντατα, vel ἔγχορδα dicantur. Haec omnia cùm pro distinguendis mechanicè temporibus adhiberi possint, de singulis aliquid practicè PROPOSITIO XXII. Eâdem Potentiâ Chronometricâ Motum Indicis, &Pulsus horarios efficere. DUlsus Chronometricus esse potest alius Indeterminatus, ut cùm unico pulsu quaevis hora, vel etiam quae vis pluribus designatur; ut nolae vel campanulae repetitis incerto numero percussionibus horas indicantes. Alius est Determinatus, &cuilibet horae peculiaris; qui si fiat in una campanula, ut communiter, debet esse numeratus; si in pluribus, instituetur praxis modo Prop. 24. indicando. Hic de pulsibus numeratis eâdem Potentiâ quâ Index circumagitur expediendis agam, &quae mihi cùm haec scribo in mentem venerunt, aperiam.