Latin
CAPUT VI
Kaspar Schott, Technica curiosa 669
Unproofread scanNot analysed yet
Technasma I. Per Elaterem sive spiram chalybeam, videtur id in hunc modum perfici posse. Cùm quaevis ejusmodi spira duo habeat extrema, Centrale &Circumferentiale, quorum uno adducto, revolvitur utrumque in partes oppositas, poterit extremum unum v. g. Centrale impellere Rotas Indicis, alterum verò rotas pulsûs, vel contrà. Irregularis illa vis &resistentia Spirae, poterit utrinque temperari per artificium superiùs Prop. 10. descriptum: hoc tantùm diligenter observato, ut certum quoddam tempus ab artifice statuatur, quo horologium sit attrahendum; &tum juxta numerum pulsuum singulis horis extremum alterum laxantium, temperetur conus alterius hujus extremi, Rotas chronometricas impellentis. Vide IcoTechnasma II. Per Pondus unum duplex ille Motus variis nism. modis exhiberi posset; ex facillimis occurrit iste. Concipiantur in Figuris 38. &20. duae Trochleae N &P, adaptatae esse duorum Systematum rotatilium infimis Rotis, id est earum axibus: una quidem Systemati Chronometrico, sive Indicem circumagente, altera verò Phonotactico, sive Pulsibus destinato; manifestum enim est ex rectè intellecta Ponderis appensione, unum idemque pondus Q circumacturum tam Indicem continuò, quàm rotas pulsibus horariis servientes suo tempore. Advertendum 1. Trochleas N &P in Fig. 18. sic collocatas intelligi oportere, ut in Fig. 20. designatae cernuntur. 2. Quòd si non perpetua chorda sive funis, sed finitus esset adhibendus, tum concipiatur chorda illa perpetu a esse dissecta, ut utrique extremitati appensum antisacoma, ad continendam chordam intra Trochleas N &P. 3. Uterque modus hic requirit Pondus Q duplum eius, quod aliàs ad circumagendas semel Rotas sufficeret; si igitur simplo pondere uterque ille motus esset efficiendus, adhiberi poterit sequens hoc, quamvis multò operoTechfius. Pppp 3 Treibendum. III. Tit. Ral. NE. Tertia de certe iure, in diui. cus, ac firmatus in punctis A &B. Huic imponantur, duae Rotae Dentatae CD &EF, quarum utraque habeat in centro suo afferruminatum tubum earum cylindricum AG &BH, circa axem AB liberè mobilem. 2. Horum tuborum extremitatibus G &H adferruminentur orbiculi sive Rotae serratae G &H, pauciores serraturas habentes, ut 12, 16, sed bene profundas. 3.