Latin
CAPUT VI
Kaspar Schott, Technica curiosa 671
Unproofread scanNot analysed yet
Rotae CD tubo sive axi cavato inferitur orbiculus quidam SD, sive rota glabra cum priore simul mobilis; habet tamen in certo quodam loco suae peripheriae, erectum unum dentem triangularem inaequalium laterum, &ejus formae, quâ in Serratis rotis visuntur; sic ut ipsius Hypothenusa ex ambitu leniter assurgat, ac tandem in praecipitium catheti terminetur. Hic denticulus circa finem cujusvis horae, attollit sensim brachiolum CS, tunc quando illud inclinatâ librâ CKE, radit orbiculum SD. Motus. His ita praeparatis, intelligatur primùm Rotae CD Dentatae superstructum esse Systema Horometricum; alteri verò Rotae EF, systema Pulsibus excitandis inserviens: Deinde ex Trochlea KI appendatur Pondus competens aliquod ex artificiis cap. 3. propositis. Intelligatur Libra CKE, cum pondere R esse inclinata versùs Rotam chronometricam CD; sic enim fiet, ut semirota K dentata, propellat jugum OP dentatum, versùs eandem Rotam CD, &cum jugo simul utrumque Cylindrum N &Q. Horum Cylindrorum unus, ipse N, cùm hoc modo recesserit à Rotula, G serrata, demittet omnia illa falcata repagula, in ejus incisiones: ob contrariam verò rationem cylinadmotus rotulae serratae H, sustollet omnia ab ea parte der Q repagula, sic ut ab iis nullatenus apprehendantur serraturae in Rocula H. Cùm hoc modo Pondus ex Trochlea communi appensum habeat connexionem cum Rota chronometrica CD, nullam autem cum altera Phonoractica EF; illam solam incitabit non hanc; idque faciet horario spatio, usque dum denticulus in orbiculo DS prominens, incipiat attollere sensim brachiolum SC, &cum eo totam libram CE, nec non Pondus R. Pondus R inclinatum ultra lineam KR, versùs P, subitò ruet in oppositam partem, cum scapo librae, simulque simul siue perstentorum demonstans R. Imperle. 61. subeum eij. lindrosque N &Q versùs B.