Latin
CAPUT VI
Kaspar Schott, Technica curiosa 672
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem cylinder N attollet falcata sua repagula, cylinder verò Q demittet; haec autem recepta intra Rotulae H serraturas, firmabunt Trochleam KI, cum Rota EF Phonotactica, &ejus Rotis ad pulsum pertinentibus, quas reserabit brachium KE per vectem quendam, quem Figura non exprimit. 6. Audito pulsu Horario, attolletur rursùs Libra CE cum Pondere R, in oppositam partem versùs O inclinando: id autem fiet ab ipsis Rotis Phonoracticis, praesertim ab illa, quae ab ipsa FE Rota immediatè truderetur, &quae pro quolibet ictu semel circumagi solet, defertque in axe suo cor quoddam, cujus ope per vectes ad id dispositos, nullo negotio id praestari poterit, accedente Rotarum impetu ex motu collecto. Adverte I. In locum Trochleae KI subrogari potest Tympanum dentatum, quod ab alia quadam inferiore Rota, &ejus Pondere moveatur; idem enim sequetur effectus, aucto quantum res postulat Pondere Horologii: cujus tamen vices obire potest Elater sive Spira chalybea, sed in horologio tantùm stabili; nam in portatili manente eodem fundamento clausurarum per repagula LM, reliqua supellex vectium aliter disponenda esset, ad mutationes efficiendas. II. Quando Rotae Phonotacticae incitantur à Pondere, cessat tantisper motus Indicis; sed ea mora vel per se est exigua, vel compensabilis aliunde. Fieri etiam potest ut inter pulsus illos, Index nihilominùs progrediatur; sed artificii descriptionem prolixiorem, brevitas temporis excludit. III. Si Rotis chronometricis incitatur non Rastrum sive Librile, sed Perpendiculum, potest effici levi artificio, ut illud in extimo suorum arcuum termino apprehendatur, &includatur ac tum restituto Rotis ipsius pondere, solvatur in vibrationes; aliàs cessante semel motu Perpendiculi, non posset is à solo Pondere iterum suscitari. Plura his similia ingeniosis excogitanda relinquo. PROPOMirabilium Chronometricorum.