Latin
PROPOSITIO XXIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 673
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXIII. Ictus quos vis fortissimos à majori malleo &Pondere, majoribus campanis infligi solitos, multò minori Pondere. paucioribus à, rotis dentatis efficere. montiguRtificium illud, quod Tyronibus Mechanicis, Perpetui motums ruum itaMartificialis prurigine tactis, sese primùm offerre solet ut pluris fortissim mùm, cùm priorem illum minimè possit, hunc saltem praestare efficere. poterit effectum, in hunc modum. Vide IcoTechnasuta. Sit Rota quaedam ABCDEF, in sex, octo, vel nism. VII. plures partes aequales divisa, in quarum divisionum punctis, fiant Fig. 2. juncturae totidem, pro brachiis quibusdam aequalibus &aequeponderantibus malleis vel globis ferreis instructis; sic tamen ut cujusvis brachii motus non excurrat ultra circuli quadrantem v. g. ipsum DGH. Hujus Rotae axi imponatur Trochlea cum Pondere, &una rota dentata, quae gyrabit axem quendam cum Librili, ad motum machinae totius retardandum, &simul impetum ab hoc Librili concitandum &c. Motus. Sublatis repagulis Machinae motum occludentibus, postquam malleus aliqua v. g. DG delatus fuerit ad situm Horizonti perpendicularem, &paulò ultra; decidet malleus cum impetu, describetque suo lapsu arcum, (vel quasi arcum) GH, ac in objectae Campanae H Labrum, ictum vibrabit: Et quia extremitatem tantùm Campanae tetigit, subtrahetur statim à machina ulteriùs promota: aliàs si quiescente parumper malleo, campanae sonus impediretur, interponenda esset à latere Lamina quaedam Chalvbea, quae malleum statim à campana subduceret, nec tamen deorsum tendentem impediret. Atque hoc modo multò minori Pondere, quia Machina est quasi aequilibrata, dispositi illi mallei adigentur, &ictus validiores inferent. Occurrit &aliud arrificium per sphaeras ferreas ex alto cadentes in campanam, quae iterum levi potentia in altum evehuntur, sed nunc alia revocant illud describere volentem. PROPOQqo q Liber IX.