Latin
PROPOSITIO XXV
Kaspar Schott, Technica curiosa 676
Unproofread scanNot analysed yet
Curet igitur seorsim fundi campanulam lubitae magnitudinis, intra quam concludatur Spira chalybea cum duabus rotulis &malleolo; haecque machinula tribus quatuorve pedibus insistat, habeatque deorsum prominentem lingulam quandam, per quam, adductâ priùs spira chalybeâ aperitur motus malleoli: si enim machinula haec collocetur supra horologii Indicem horizontaliter jacentem, vel applicetur verticali, pedibus machinulae firmatis circa centrum Indicis; dirigatur autem lingula illa prominens ad lineam horae, quà quis cupit excitari, tum Index horologii delatus ad lingulam, &clausuram malleoli reserans, dabit pulsum excitatum quaesitum; ac postea quandocunque lubet, amoveri, &iterum reponi poterit machinula. Figuram quivis horologiarius artifex sibi facilè formabit, in re tàm facili &artificii ejusdem, quod cernitur in aliis hujusmodi excitatoriis per Elaterem animatis. Technasma II. Parabilior est, qui sequitur, semetipsum vel alios excitandi modus. Detur Horologium parieti cubiculi appensum, nec instructum campanulâ, sed horas tantùm judicans: In pariete juxta quem Pondus horologii descendit, figatur in A brachiolum sive vectis AB, in A mobilis. Extremo vectis B, alligetur unum funiculi vel fili cujuspiam extremum; tum fixo claviculo in C, superjiciatur ei altera funiculi hujus extremitas, ad quam assula seu bacilli frustillum CD sit alligatum. Denique figatur tertius claviculus in E, intra quem &assulae extremum D. interponatur bacillus ED levis, sic ut inter claviculum E, &assulae extremum D haereat; haerebit autem propter appensum Pondus G; cui supponenda erit pelvis aenea, vel aliud simile corpus sonorum, in quod cadens Pondus G, sonitum extitet. Attrahatur jam sursum Pondus F horologium impellens, ad tot horas, intra quot cupis excitari: nam Pondus F elapso definito tempore, sensim delatum ad ED bacillum, eum deprimet, &dejicier deorsum; ablato autem hoc obstaculo, assula CD laxata, demitret cum impetu Pondus G in subjectam pelvim; &nisi surdaster sis, infallibiliter evigilabis. Technasma. κα τ Mirabilium Chronometricorum. Terebra sunt. III. Reliquum est, ut &is, quorum vigilis, au laboribus otia Palladi parantur, Militibus videlicet &Agricolis, sua Excitatoria, quae si ita lubeat, utrumque sensum feriant, in medium proferamus.