Latin
PROPOSITIO XXV
Kaspar Schott, Technica curiosa 677
Unproofread scanNot analysed yet
Sumatur funis igniarius, militibus &vulgo notus, ejusdem ubique crassitiei &densitatis, longitudinis competentis: exploretur quantùm is absumatur igne intra unam horam: tum accepta longitudine funis pro quot vis horis, notetur carbone terminus, atque tota haec longitudo dimensi funis extendatur in longum, supra trabem aliquam vel aliud lignum, à terra nonnihil elevatum in situ horizontali. 2. Per signum priùs in sune notatum, transversim trahatur filum quoddam vel funiculus, cujus extremum, si claviculus desit &aliter firmari non possit in trabe, circumligetur ipsi trabi simulque sunali, in signo priùs notato: alterum verò ejusdem funiculi extremum, firmiter ubi commodum fuerit, ut ad parietem sursum, vel arborem &c. in ejus autem medio suspendatur obvium quodvis pondus, ut Lapis, truncus, vel ves aliquod sive cupreum, sive fictile, &tam artificioso exitu dignum. 3. His eâ diligentiâ ritè dispositis, accensoque funali, ad quietem te securus compone; nam interim funis absumetur incendio serpente tamdiu, usque dum deveniat ignia ad signum notatum, nec non funiculum per idem nisu appensi Ponderis fortiter extensum; ambusto enim suniculo, &abrupto sponte, vel vi ponderis, decidet lapis aut truncus in terram aut somnolentum illum cum sonitu, vel fictile in parietem, cui saniculus altero extremo alligatur erat, illidetur cum fragore, &artificii hujus contuber nalis, contra spectra &lemures nocturnos opem hominum superûmque inclamet.