Latin
PARS SECVNDA
Kaspar Schott, Technica curiosa 689-2
Unproofread scanNot analysed yet
PARS SECVNDA. AUTOMATURGICA. RAEMISSIS iis, quae Machinarum Chronometricarum constructioni, videIas bantur esse vel absolutè necessaria, vel earundem varietati decorique peropportuna, restat ut ipsam Machinarum compositionem structuramque pertractemus. Quoniam verò Propositionibus antecedentibus, quarum pleraque Partis hujus sunt Lemmata, res eam, ut opinor, claritate sunt propositae, ta, ne simul id quod hic per aestandum erat abs magna parte jam confectum esse videatur; idcircò ninil aliud hic nobis agendum incumbit, nisi ut qua vel ibi planè intacta sunt relicta, vel quae huic loco de industria reservata, vel denique quibus nulla cum supra dictis connexio, maximâ quâ fieri poterit brevitate claritateque prosequamur.