Latin
PARS SECVNDA
Kaspar Schott, Technica curiosa 690
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. CHRONOMETRA PARADOXA. PROPOSITIO XXX. Horometrum ACCURATUM stabile, quod intra Mensem integrum, vix unò alterove minuto à cursu Solis deficiat, construere. Echnasma. Stabile stre in certo quodam firmatum loco Horologium simul accuratum habebitur, si per ea quae in superioribus tradidimus, iustituatur ejus constructio. Nam P. Sumatur quicunque lubitus numerus vibrationum, quo tempus horarium sit definiendum; v. g. vibrationes simplices 3600, quarum quaelibet uni scrupulo secundo aequivaleat; vel 7200, sic ut una contineat 30116, aut alius quicunque numerus, quem tamen praestat esse commensurabilem, &non asymbolum Sexagenariae divisioni, apud Astronomos usuatae. 2. Sumatur pondus Sphaericum lubitae magnitudinis &gravitatis pro Perpendiculo, quae quò major, eò minus anomaliae obnoxia, sed majorem Potentiam vibratricem requirit: Deinde per dicta alibi, ex vibrarionis bus eius Perpendiculi intra certum Tempus ex aliqua Altitudine peractis, inveniatur Altitudo pro assumptis vibrationibus. 3. Curetur ut Potentia Mocum perpendiculi continuatus sit uniformis, activitatis; quae si sit talis, erunt &arcus vibrationum aequales Agitatio Perpendiculi quamvis diinter se, &Isochroni. 4. versis modis superiùs explicatis effici possit, commodissimus tamen videtur esse is, quem propositione 3. exposuimus. Adverte.