Latin
PROPOSITIO XLV
Kaspar Schott, Technica curiosa 709
Unproofread scanNot analysed yet
Pondus igitur H cum toto Systemate FG sic in medio Cylindri, ex ejus axe E haeret suspensum, ut nullibi Cylindrum ipsum contingat; at neque systema FG, praeterquam in duobus polis Axis E, &Tympano K Rotam illam Planam sive Orbicularem sub concavitate Cylindrica firmatam apprehendente, ut dictum. Motus Horologium sic constructum collocatur in Plano DN declivi; tum verò Cylinder suo &inclusorum machinamentorum pondere nititur versùs N, atque sic per amplissimam illam Rotam trudie tympanum K; quod quidem simul cum Rota LM citissimè circumageretur, manente nihilominùs eodem situ Ponderis H &systematis FG, ac etiam ipse Cylinder vornùs N celeriùs volveretur; sed quia Rotula LM habet alias quas impellat simul cum Librili sive rastro horologii, more usitato, idcircò fit lentissima Cylindri per Planum devolutio, tanta videlicet, quantam permittunt Rotulae per vibrationes Librilis sensim laxatae &convolutae. Adverte 1. In utraque basi Cylindri fiant Indices Horarii, quorum unus more solito habet adscriptos numeros, alter retrogrado ordine. 2. Horologium Cylindricum quod videre licuit, sic erat constructum, ut Indices Horarii extremitatibus axis E utrinque inserti, essent inter se inconnexi, &uterque seorsim, cum id necessitas exigebat, adducendus erat ad numerum suum in limbo descriptum fiet igitur commodiùs, si Axis E non fiat solidus, sed concavus siphonis instar, ac tum per illius cavitatem transmittatur axiculus teres intra cavitatem prioris cum aliqua resistentia versatilis; huic enim versùs indices ipsos prominenti si firmiter inserantur lingulae horodicticae, necesse erit ad modum unius lingulae manu circumductae, circumduci &alteram priori connexam. 3. Horologium illud idem constructum erat antiquo artificio Librilis; habet tamen &Perpendiculum locum in eo Cylindro; quia licet systema FG pragravante Poodare Iuuu s Fondere. E inclinetur ab hoc situ perpendentiae quem figura, refert, hunc tamen ipsum obtinere difficile non erit, levi industria obliquando videlicet FG ad ipsum Pondus H, donec habeatur situs perpendicularis ad Horizontem Systematis ipsius, quem perpendiculum postulat. 4. Postquam Horologium sensim descenderit ad imam partem plani declivis DN, transfertur Horologium, &collocatur iterum in summa; atque haec est horologii adductio. 5.