Latin
PROPOSITIO XLV
Kaspar Schott, Technica curiosa 710
Unproofread scanNot analysed yet
Si Horologium tardiùs procedat, attollitur magis planum: si citiùs, quam par sit, deprimitur extremitas illa, quae plùs distat ab Horizonte Physico. Posset quoque Motus Horologii accelerari adjiciendo aliquid Ponderi horologii totius, sed prior modus usurpandus, tanquam magis expeditus. Cbrollarium. Patet ex dictis, id incommodi esse praeter cętera in hoc Horologio, quòd oporteat planum DN esse tantò longius, quantò diuturniori tempore Horometrum decurrere desideres; sic pro horis 12 toti limbo inscriptis, longitudo Plani aequalis erit ambitui Cylindri, &pro 24 ejus dupla, &c. Quare si placeat, adhibeatur in eam rem hoc Compendium. Constituatur Horologii Systema Ambidextrum per Prop. 54. ac tum Planum illud declive frangatur sinuoso quodam tractu, ad eum modum, quem in Figurae 41. portione FGHI videre est: descendet enim Horologium per eos anfractus alternante Rotarum motu; Et quia tunc Index Horologii aliquando iret prorsus, &aliquando regrederetur, fiet ut in itu Cylinder volvatur horis 12, &totidem in reditu sive opposita volutione, tum verò horas in limbo Indicis ordine prorso versoque simul describe. Posset autem hic regressus Indicis per artificium Propositionis 19. tolli, si cui placeret artificium geminare.