Latin
PROPOSITIO XLVI
Kaspar Schott, Technica curiosa 710-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XLVI. Horologium Conicum truncatum spiraliter volubile. QCcasionem hujus excogitandi dedit illud prius, habet autem OConicum istud cum priore loco Cylindrico communia ferè omnia, praeter Superficiem exteriorem, &planum declive in quo fit volutio. Technasma Technama. Sumatur Coni cujuspiam acutioris portio DEBC, cujus Planum DE Parallelum sit basi BC; procedatur autem in partium interiorum structura eodem modo ut in Cylindro, praeterquàm in iis quae fortassis Coni truncati figura postulabit. 2. Loco Plani declivis construendum erit pro Cono Planum Spirale, per quod ille circulari volutione descendat, quarum volutionum centrum idem est cum centro vel axe spirae: Concipiatur enim in Fig. 43.