Latin
PROPOSITIO XLIX
Kaspar Schott, Technica curiosa 718
Unproofread scanNot analysed yet
ante meridiem, &totidem post. Fiat in centro Canalis Caminarii, quem Cylindricum esse oporteret, Crux quaedam instructa pinnis Pisumaticis ex tenui levique lamina confectis; hoc artificio, ut in obliquatas aliquantum pinnas impingens halitus per caminum delatus, eas circumagat. Axis harum pinnarum deferat tympanum dentatum, cui innectatur Systema rotatile, ad attrahendum Pondus Horologiarium volubile sive sphaericum, sufficiens &accommodatum. Ejus Systematis attractorii infimae Rotae, vel ejus axi aptabitur Trochlea cum chorda &sportula, juxta ea quae Prop. 14. verbis &figuris sunt exposica, &facilè intelliguntur. Propontionem Rotarum &Potentiae elevantis ad elevandum Pondus, quilibet artifex in praxi expendet &supputabit; videbit enim, ac cujuslibet diei focus &copia exhalationum raptique aëris suffectura sit ad pondus attrahendum, quod per 24 horas Horologium animare possit: Unde praestaret ante omnia Machinam attractivam construere; tum pondus ab ea elevabile examinare, tandemque ex ponderis ratione Horologium diurnum construere. Technasma II. Ignis ope poterit adhuc aliter institui ponderis attractio, videlicet per Rarefactionem; quae cùm subsidiCaloris, &hic Ignis interventu obtineatur, paucis hîc de ea differemus. Tripliciter Rarefactionis ope aliquid magis expeditè artolli vel attrahi posse adverto: Primò per Expulsionem alicujus Liquidi gravis, ut Aquae vel Mercurii, quod corpus expulsum in descensu suo postmodùm attractionem faciat. Secundò per Elovationem ponderis liquido gravi innatantis. Tertio per ipsam Tractionem deorsum factam à Gravi liquido. Hos modos ut explicem in unam Machina Rarefactoria novis accessionibus aucta ab ejus primùm constructione exordior. Sit Recipiens AFGBED capacitatis aliquantò majoris. Huic immittatur Tubus CHD in F &G optimò adferruminatus ne aër transpirare possit. Fundo vasis hujus inseritur alter tubulus I XI. phesinatio susce valvula instructus P. I. Fidem vasi implantantur duae vel quotquot Cucurbitae collis strictis &oblongis instructae, quales sunt LAD, &MBE, in A &E optimè contra transpirationem praemunita. Tandem tota haec machina immergitur aquae vel mercurio, ut patet ex Figura.