Latin
PROPOSITIO XLIX
Kaspar Schott, Technica curiosa 717-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XLIX. Machinarum Chronometricarum Motus per Ignem perpetuare. Horometra perpetua ABIgnis Elemento sumimus initium; tum quod illud sublimiope ignis. abus sit reliquis Elementis in Universo, si non in Sphaera sua Elementari, saltem (ut nonnussis placet) in ipsis Sideribus; quae continua sua latione, Motus Perpetui speciem quandam quotidiè nobis excirant &objiciunt. Non agemus autem hic de Compositione ignis perennis, sive artificio Lampadis alicujus perpetuae &inconsumptibilis, qualem nonnulli ex oleo Asbestino, vel aliis spiritibus inflammabilibus, &circulari quadam generatione inseipsos redeuntibus, esse possibilem autumant; sed de attractione Ponderis per halitum illum, sive fumum vel aërem concitatum, qui per meatus caminorum succenso subtus igne, non sine vi quadam XXXX 3. dulum efferetur, cuius etiam ope vetus caliditaria commodo directa. agi possunt. Technasima I. Sit Caminus Culinarius, in quo singulis diebus Ignis succendi solet per horas aliquot; v. g. 4.