Latin
JOANNIS JOACHIMI BECHERI
Kaspar Schott, Technica curiosa 743
Unproofread scanNot analysed yet
aperturam Epistomii impediens; fierique poterit iterata Ponderis alterius attractio, nisi vel aqua deficiat, vel ex tot libr amentis aliquod haereat §. III. Annotationes in praecedentem Machinam. Ngeniosa est haec Machina, ut nemo non videt: &si ritè conIstruatur, servatâ proportione necessariâ inter rotas &rotas, inter potentias motivas &pondera aliaque obstacula superanda; motum exhibebit perpetuum, quantum est ex vi artificii. Quod autem materia deficiat, quòd rotae, tympana, axes, funes, catenae atterantur; nil officit theoriae motûs perpetui, sed soli praxis continuationi. Hic autem materiae defectus, &partium necessariarum attritio evitari in hoc sublunari Mundo apud nos non potest, ut notum est omnibus Philosophis ac Mechanicis, qui perennem motum tam impensè hactenus quaesiverunt. Nec officit quoque perpetuationi procurati per Machinam motûs, irregularitas ipsius, quae, ut patebit, evitari omnino hoc artificio non potest: uniformitas enim &constans regularitas nec ad motum requiritur, nec ad perpetuationem motûs, ut per se patet. II. Caeterùm existimo, vix, aut ne vix quidem construi posse Machinam juxta leges &partes praescriptas, quae perpetuum &nunquam interruptum, tametsi inconstantem, ac irregularem, motum exhibeat, non practicè tantùm, sed nec speculativè, propter tot clausuras &aperturas, tot librationes, attractiones, alislandine mutentionem, eae totum de pondet, neque lili necesirias quidem, humano tamen ingenio investigabiles proportiones.