Latin
JOANNIS JOACHIMI BECHERI
Kaspar Schott, Technica curiosa 744
Unproofread scanNot analysed yet
Tametsi enim revocari ad calculum queant proportiones inrer rotas &rotas, inter rotas &tympana, inter haec &pondera, inter vectes &vectium elongationes ac divisiones; quia tamen praeter haec, innumera occurrunt obstacula quae simul vincenda sunt, nec nisi experimento eorum vis resistitiva deprehendi potest; calculum ante experientiam sumptam inire non possumus Experimenta autem tot, quot in tanta parium varietate requiruntur, sine longissimo temporis spatio, &sine ingentibus sumptibus fieri nequeunt. Dum enim uni impedimento amoliendo remedium adhibemus, in alterum incurrimus; &dum hîc difficultatem motus minuimus, alibi eandem augemus. Unico exemplorem declaro. Ut situla V vacua ascendat in S, &capsula X vacua descendat in Y, necesse est ut capsula sit gravior quàm situla, non utcunque, sed ita, ut non solùm superet gravitatem situlae, sed etiam resistentiam vectuli 18, &virgae 15, unà cum pondere &resistentia epistomii 14. 13. Tametsi autem gravitas situlae deprehendi solâ ponderatione, nullâ praeviâ experientiâ, queat, resistentiae tamen nominatae non nisi experimento discuntur. Et tametsi illas vix tandem magno temporis &sumptuum impendio didicisti; stabiles tamen non sunt, sed contracta ex humiditate rubigine crescunt magis magisque. Valde igitur notabiliter gravior sit oportet capsula vacua, quàm vacua situla. Si tamen plus nimio praegravas capsulam; postquam descenderit in Y, ibique globum Q a Q ad Z delatum receperit, attrahi sursum in X denuò non poterit à situla jam plena descendente ab S in V, nisi haec tantum capiat aquae, ut unà cum situla superet &capsulam cum globo, &resistentiam vectis 17, &conversionem trochleae T, funisque seu catenae VTX. Ut augeas aquam, ampliare, &consequenter praegravare debes situlam: hac praegravatâ, iterum augendum est pondus capsulae X vacuae &c. similes difficultates circa alias partes occurrunt. III. Haec tamen non dico, ut elevem artificium, quod, ut dixi, ingeniosissimum est; nec ut quenquam à conatu laudabili in ileo ad opus deducendo absteream. Certe in rebus ingeniosis, &arduis vel solus conatus in laude est repnendus. IV. Motus per hanc Machinam procuratus, non potest esse magis regularis, quàm horologiorum aliorum rotatorum, etiam accuratissimè fabricatorum.