Latin
JOANNIS JOACHIMI BECHERI
Kaspar Schott, Technica curiosa 746
Unproofread scanNot analysed yet
effusae; contingere autem in aliquibus saltem regionibus possit ac soleat, ut vix semel intra annum pluat; rarò autem ut intra idem spatium nunquam pluat: necessarium est, &sufficiens, horologium annuum. Quòd si longioris spatii sit horologium, securior eris de attractione ponderis M, &continuatione motûs, nisi aliunde impediatur. In regionibus ubi saepius intra annum pluit, sufficit brevioris temporis horologium. Ubi hyeme totâ aquae manent congelatae, necessarium est horologium ad minimum semestre. Omitta multa alia quae circa praecedentem Machinam dicenda occurrunt, &ad alias progredior.