Latin
JOANNIS JOACHIMI BECHERI
Kaspar Schott, Technica curiosa 745
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Primò motus rotae D necessariò inaequalis est, dum globus D in receptaculo suo decurrit à D usque ad 5: quia minùs distat dictus globus à centro rotae &motus, dum est in D, quàm dum est inter D &5. Major inaequalitatas oriretur, si circa dictam rotam quatuor tantùm receptacula, &non octo ut jam, essent disposita, atque adeo si globus à loco unius receptaculi usque ad locum alterius decurreret non octantem, sed quadrantem peripheriae rotae. Secundò, mutatio aëris, vicissitudo humiditatis ac siccitatis, aliaque accidentia, non minùs hanc, quàm alias quascunque horometricas machinas afficit, adeoque inaequalem ac irregularem ejus motum reddit. Sed haec inaequalitas nil officit, ut suprâ dixi, motûs perpetuitati, si ex vi artificii haberetur. V. Nil facilius rubiginem inducit ferro, chalybi, aeri, aliisque metallis, quàm humor aquae. Hicexcitari non potestin puteo SV. Si ergo aut vectis 18. &13, aut Epistomium 14, aut utraque simul rubiginem contrahant; necesse est stare situlam V: hac stante, cessabit attractio ponderis M: hac cessante, carebit novo pondere rota G, seu trochlea &tympanum H, post devolutum Pondus I ad fundum: deficiente novo pondere, quiescent rotae G, F, E, &reliquae omnes consequenter. Non ergo motum perpetuum, sed perpetuam quietem omnibus tuis sumptibus procuraveris. Sed neque haec derogant quidquam artificio: non enim sunt Machinae intrinseca, sed extrinseca, &per accidens conjuncta, sicut &omnibus aliis similibus Machinis, quae excogitari vel ab Angelico intellectu possunt, VI. Ideo requiritur in hac Machina horologium annuum, aut longioris spatii (id est, in quo pondus I intra annum non attingat fundum, &horologii motum sistat) ne desit tempus intra quod pondus praedictum è capsula sua depositum insubjecto canali declivi, recipiatur à capsula M, &denuò sursum attractum B bb bb Ciuium redduntur periori capitel. I. Cum enim attractio ponderiM fieri debeat subsidio aquae pluviae alicubi circa caput anthropomorphum collectae, &per epistomium 14. intra situlam V.