Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 747
Unproofread scanNot analysed yet
Erit fortalis, quando res eadem &fusiùs, &doctiùs denuò prodibit Suppono autem primò illa omnia, quae superiori libro variis in locis dicta sunt de usu &utilitate perpendiculorum in rotatis Horologiis. Suppono secundò multa ex iis quae eodem loco de horologiis rotatis vario, &novo modo construendis, de attractione ponderum, de Indicum chronometricorum fabrica, de trochleis &funibus perpetuis, de scalis spaerophoris, aliisque similibus dedi. His suppositis, sit §. I. Machinae constructio, &usus. CUmpto perpendiculo Al. ejus rationis in Pondere &Altitudine, ut ejus una v. g. simplex vibratio aequivaleat uni scrupulo secundo horario, vel ejus semissi &c. construatur Horologium Vide Iconism. IX. Rotatum ejus conditionis, ut ipsius infima sive fundamentalis Rota semel intra 24. Horas converti nata sit: id quod supputatione vibrationum, &hinc conversionum in Rotis omnibus, haud difficulter obtinetur, si juxta dicta in praecedenti libro, &iuxta peritorum Artificum praxes res instituatur II. Infimae Horologii Rotae ad aptetur firmiter Trochlea B, simul cum ipsa Rota mobilis: cui è regione respondeat altera Trochlea O, super axe peculiari versatilis; instructa praeterea hinc quidem Rotâ Serratâ 2, 3. &Pessulo 4; inde verò Rota Dentata. de qua postea III. Duabus his Trochleis superinjiciatur funis perpetuus BDCGFB, ex quo mediante Trochleâ D, appendatur pondus E tantum, quantum requiritur ad agitandum perpendiculum AI. Ponderi E opponetur Antisacoma G, ex sua similiter Trochlea F dependens. Longitudo Funis perpetui, hoc est, altitudo EG pro descensu Ponderis E sit tanta, ut Pondus E semel attractum, animare possit Horologium per unam septimanam. IV. Hujus Ponderis E attractio intra hebdomadam semel efficiB bbbb 2 Dig eiicienda est ab alio quodam Pondere. Quod ut hat aestigatur firmiter Trochleae C Rota quaedam Dentata plana, vel Digitata cylindrica (juxta dicta in libro superiori) cujus dentibus vel digitis, implicet suos Rota H: &hujus Tympanum dentatum I, apprehendatur à dentibus Rotae K: in cujus constructione hoc servandum erit artificium. V. Determinetur unâ Rotae K conversione, quot attractiones Ponderis E debeant effici: sint eae v. g.