Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 748
Unproofread scanNot analysed yet
quatuor: Statuatur item, quot conversionibus Rotae H attollendum sit Pondus E, mediante Rotâ dentatâ Trochleae affixâ: sint eae septem v. g. conversiones. Igitur fiat Tympanum dentatum I: cujus ambitus &numerus dentium ad Quadrantem Rotae K, sit ut unitas ad septem. Ambitus verò ipsius Rotae H, nec non numerus dentium in eo, sit aequalis ambitui &numero dentium, in Rota Trochleae affixa. Advertendum verò est, loco Quadrantis HK Rotae K. sumi quoque posse ejusdem Trientem, Sextantem, Semissem, vel etiam integrum ambitum Rotae praedictae, dummodò proportionaliter procedatur ad ea quae dicta sunt, &porrò dicentur. VI. Quodsi fortasse Pondus E, non ex Perpetua, sed finita chorda esset appensum, juxta modos in superiori libro Propos. XI. dictos; tunc in confiniis Quadrantum Rotae K, fiant quatuor quaedam profundiores &liores incisiones, admittentes liberam conversione dentium ipsius, cum dentibus Rotae K: deinde Trochlea C cum adjunctis sibi Rotis, intelligatur in locum Trochleae B subrogata, &pessulus 4, firmatus in ipsa Rota infima Horologii: hoc enim modo peractâ attractione Ponderis E, non consisteret Trochlea C cum tota sua suppellectile, ut jam; sed sensim retrò moveretur simul cum Rota Horologii, simulque ductu eodem sensim retroageret Rotam H cum tympano I, cujus motui relinqueretur libens, intra crenas seu incisiones, praedictas. VII. Axis Rotae K deferat Cylindrum L, ipsi Rotae &axi firmiter accommodatum; hic verò Cylinder sustentet superjectam sibi Scalam Sphaerophoram, libro superiori Proposit. 13. descriptum. Cylindro L. respondere insertius alter N, priori similis &aequalis; qui etiam Pondere quodam ex axe Cylindri suspenso instrui debebit, ad extendendam fortiter Scalam Sphaerophoram. Ejus scala figura &descriptio petatur ex citata Proposit. 13. &proximè sequenti num. XV. &seqq. &Iconismo eodem pertinente. VIII.