Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 749
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem illa Rota K in opposita sive aversa facie habeat aliam parallelam Rotam glabram sive Orbem, cui in confinio Quadrantum incidendae erunt quaternae quaedam crenae, sic accommodatae, ut receptus intra eas Pessulus sive repagulum 5, 6, K, occludat &reseret aptè Rotam K, pro conversionibus ejus attractivis, à Sphaerico Pondere, ex Scala LM appenso efficiendis. Similes Rotas, &incisiones videmus in Horologiis vulgaribus, ad edendos pulsus horarum vel quadrantum, certo numero. IX. Devolvatur jam in loculamentum Scalae Pondus Sphaericum 7. ejus quantitatis aut momenti, ut sufficiens sit ad attrahendum sursum Pondus E, mediantibus Rotis K, H, C: quae attractio fiet hac ratione. Pondus E habeat alicubi infixum sibi brachiolum quoddam 10. quod sensim cum ipsomet Pondere descendente delatum ad vectem 11. 12. 13. depressione ejus vectis, attollet ope fili metallici 12. 5, Repagulum 5. 6. K. atque hoc modo reserabit Rotam K, ut ea progrediens uno quadrante, admordeat tympanum dentatum I. &hoc septies circumacto, attractionem Ponderis E perficiat. Hac Ponderis attractione peractam, Pessulus 4. occludet Serratam rotam 2. 3. similiter &Repagulum 5. 6. K incidens in crenam sequentis Quadrantis, firmabit &impediet ulteriorem motum Rotae K. X. Sequitur jam ut conditiones &officia Ponderum Sphaericorum 7. 8. 9. &c. nec non eorundem attractiones Hydrotechnicae explicentur. Ponamus inprimis Pondus Sphaericum 7. in descensu suo ex 7. usque in 14. efficere quinas v. g. Rotae KL conversiones: Igitur cùm unus descensus Ponderis E per unam septimanam animet horologium; &una Rotae K conversio, quaternas attractiones efficiat, Pondus autem 7. quinas Rotae K conBbbbb 3 Commersiones praestae, seruitur uno descentia fontentis p. motus Horologii ad viginti Hebdomadas continuandum. Si itaque plura ejusmodi Pondera Sphaerica, qualia sunt 8. 9.