Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 752
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem Scala Sphaerophora sic erit ordinanda, ut in toto suo ambitu, tres ad minimum habeat, gradus, cellulas, aut loculamenta, Globis excipiendis &deportandis accommodata, &ab invicem distantia aequalibus intervallis cribus, qualium unum est 22. 31. Horum loculamentorum constructio magis exquisita, petatur ex sequentis Propos. num. XV. &seqq. ubi res ea pressiùs explanatur. XV. Positis jam tribus illis loculamentis in Scala, praedicto inter vallo ab invicem dissitis, illud hinc necessariò consequetur, ut dum eorum unum reperitur in 31 alterum sit in 22: tertium alibi: illud videlicet quod paulò antè fuerat in 31; &proximè succedat in 22. Quia verò contingere potest, ut dum nullum è tribus illis loculamentum reperitur in 22, globus aliquis per alteram Scalam LM descendat &devolvatur in inferiorem Sphaerodromum; idcircò permittendus is non est, ut rectà feratur in 22, sed occludendus à Vecte 18. 19. atque hoc modo plures globi inferiùs detineri poterunt. Si jam post diuturnam ab attractione cessationem, Physicus ille Motor sive Aqua agere incipiat, &globum illum, cujus attractio tam diu defectu Aquae fuit interrupta, evehar ad Superiorem Sphaerodromum, &ibidem onus id deponat; eodem ipso momento, vel potiùs paulò pòst, reservandus erit vectis 18. 19; &immittendus globus alteri loculamento, quod jam in 22. est adductum. XVI. Haec intromissio Globi in loculamentum 22, duos Vel enim paulò antè Globus alihabere potest casus diversus. quis evectus fuerat in 31; &tunc is ope vectis 28. 29. mediante filo metallico 28. 18. recludere poterit aditum globo 21. ut loculamentum subeat. Vel Globus attollendus primus omnium est qui elevari debeat, &hujus intromissio quamvis variis modis institui possit, isto tamen artificio, quod ad omnes ejusmodi reclusiones sese extendit, obtinebitur. In Figura laterali 49. cogitetur vectis 18. 19. esse ipse ab d, cui connectatur alius efg, per brachiolum ce. Si igitur in Scala Sphaerophora debitè aptetur obstaculum quoddam g. quod in ascensu Scalae radat &attollan extremum extremum g vectis eig; deprimetur hoc modo uncinus a sicque patefiet aditus cuicunque Globo in loculamentum Scalae è regione positum.