Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 753
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum verò est, obstaculum illud radens ita disponendum esse, ut non instantaneè, sed aliquantò diutiùs attollat vectem efg, ac etiam sic elevatum relinquat, postquam ultimus globus ex inferiore Sphaerodromo ad superiorem evectus fuerit, cessa veritque motus omnis ulterioris attractionis, per ea quae dicentur infrà Num. XXX. tunc enim si superveniat interim Globus aliquis attollendus, inveniet aditum sibi patefactum in Scalam, &sine obstaculo. XVII. Postquam quicunque Globorum subierit loculamentum Scalae in 22. sensim incipiet attolli modo proximè explicando, &evehetur usque in 31. ubi quia Globus reperit sublatum obstaculum spondae vel hastae 23. 29. versùs quam semper nonnihil inclinare concipiendus est; devolvetur subitò ex loculamento suo in superiorem Sphaerodromum, &incurrens in brachiolum 30. ,vectis 28. 29. vectem deprimet; &ope fili metallici 28. 18. recludet alterum globum in 21. detentum. Sufficiet tamen ad eam reclusionem modus Num praecedente indicatus. Occurrit hîc quaedam difficultas circa promptam &infallibilem Globorum in superiore Sphaerodromo devolutionem, nec non subingressum in utraque Scala; sed negotium id sequentis Proposit. Num. XVIII. commodiùs explicandum duxi. XVIII. Explanatâ Globorum clausurâ &reclusione, pergendum jam est ad exponendum modum attractionis eorundem; per Aquam instituendae. Cùm igitur praedicta Pondera Sphaerica attollenda sint ope Rotae Dentatae N &Trochleae O sive potiùs Cylindri O, Rotae N firmiter affixi; statuenda primùm est Cylindri O ad Rotam N proportio, ut ex hac inveniatur Potentia, sive pondus Aquae, ad faciendam attractionem sufficientis. Ego ad majorem distinctionem partium in Figura, posui plures Rotas; videlicet Rotam Q dentatam, cujus tympanum R, implicatur dentibus Rotae N. Item Rotam S, quae potiùs est Orbis, Trochlea, vel Cylinder amplioris ambitûs, in cujus Centro sive Axe firmatum Tympanum dentatum V, innectitur Ccecc citur dentibus locis. C. Ceteriunt ut pertus non siue comper. dio, omitti poterit Rota Q, cum tympano suo striato R, sic ut Trochleae S. tympanum striatum V, immediatè applicetur ipsi Rotae N. Quin etiam in ipsius Rotae N locum subrogari posset amplissima quaedam Trochlea, qualis esset ipsa S cum reliqua sua suppellectile, dummodò provideatur incommodis eam structuram consequentibus.