Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 754
Unproofread scanNot analysed yet
XIX. Verùm demus tam immane esse pondus Globi 22 evehendi, ut ad eum sustollendum requiratur haec multitudo &proportio Rotarum N, Q, S, ad O, R, V, quibus mediantibus Globus is à Potentia Y Motiva seu Elevativa superari &attolli debeat; tunc cùm reliquarum Rotarum structura per se satis nota sit, explicanda solùm erit constructio &officium Trochleae S. cum suis Rotis Concentricis. Concipiatur itaque mediocris quidam Cylinder V, cujus basis est Circellus V, in Figura punctis designatus: huic intelligantur esse impositae tres Rotae vel potiùs Orbes, hac serie: Primùm Rota Serrata V; secundò Trochlea S, tandem altera Serrata rota T, quae minor aut etiam aequalis esse poterit Serratae V. &intelligi debet in toto ambitu suo similibus serraturis, ut ipsa V obarmata. Firmetur jam utraque Serratarum in Cylindro cui imponuntur, sic ut non nisi simul cum eo converti possint; intermedia verò S Trochlea, liberrimum habeat motum supra Cylindrum velut axem; denique quod residuum est ex Cylindro, praeter id quod occupant tres illae Rotae, elaboretur in dentes sive strias, dentibus Rotae Q respondentes &innexas. XX. Pessulorum quibus Serratae T &V Rotae occludi debent, hae sunt conditiones &structura. Pessulus 41. claviculo liberè firmetur in ipsa Trochlea S, &insuper instruatur pennulâ quadam pressoriâ, ut in omni situ Trochleae S, quando videlicet ea vertitur, pessulus 41. nitatur semper &incidat in serraturas Rotae T. Alter pessulus 42. figendus erit non in ipsa Trochlea S, quamvis in ea videatur esse fixus in Figura, sed alibi extra Rotas, in tigno quodam firmo &immobili. Et hic pessulus esse poterit absque omni penna pressoria, quam suppler ipsamet ejus gravitas. Adverte tamen, etiam unicam tantùm Serratam suffecturam, ut v. g. ipsam V. si videlicet ea sit aliquantò crassior: ejus enim crassitiei una medietas respondere poterit uni pessulo, in ipsa Trochlea S fixo, &cum ea mobili, altera pessulo consistenti &immobili, qualem esse diximus ipsum 42.