Latin
PROPOSITIO UNICA
Kaspar Schott, Technica curiosa 782
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam ad perspectivae leges delineari curavimus schema. AL. Columnae quatuor, sustinentes Machinam. Fractae exhibentur, ad significandum eas non habere integram &Machinae proportionatam altitudinem. In una ex columnis Polonici schematis est scala palmorum naturalium. Intelligo autem cum Auctore per palmum naturalem, spatium quod intercipiunt digiti major &auricularis bene extensi manus proportionatae. Semipalmum constituunt 13. particulae qualos in scala palmorum sunt incisae Io. Haec etiam scala in schemate nostro est omissa.