Latin
SECUNDA PARS PROPOSITIONIS
Kaspar Schott, Technica curiosa 782-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECUNDA PARS PROPOSITIONIS. De constructione partium Machinae. DIlteus K adhibeatur, sive naturalis, uti fontes, piscinae, lacus. stagna, rivi, fluvii: sive artificialis, quales cisternae; vel fontanae fieri solent, ad continendam aquam aut ex terra scaturientem, aut per canales deductam, aut ex fluviis collectam: vel certè quae vis majora vasa, quadrata, vel rotunda. Latitudinis nimirum sex palmos habeat; longitudinis sit tantae, quantam requirit una linea recta, quae capiat &Basim ADBC modioli DBEFG, &longitudinam situlę P, &distantiam tam inter modiolum, ac situlam, Google ed by Dig lium suum inter situlum de latius putet. Perpetua palus, die potes. rit esse brevior. Profunditate majori non indiget, quàm ut modiolo BDEFG, quatuor palmos alto, in aquis usque ad collum M demerso sufficiat, propter rationem adsignandam tertiâ parte Propositionis Num. 1. Superemineant putei latera superficiei aquę duos saltem palmos, quae aquam effusam ex situla P non sinant dispergi, &exsilire ex puteo. Caeterùm quantò fuerit longior &latior puteus, tantò erit commodior, quia securiùs conservabit aquam, impediendo ne dispergatur, putrescat, aut desiccetur. Consultissimum autem, Machinam construere super piscinam, fontem, lacum, stagnum, rivum, fluvium, vel quamvis majorem congregationem aquarum, quae non deficiant, aut putrescant.