Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 790
Unproofread scanNot analysed yet
euntibus optimè compressis, quale in experientia expertus sum; Sed quia magnam resistentiam facit sese est faciliùs reparabile. educenti ex modiolo, priusquàm usu ipso attingat rotunditatem exactè congruentem capacitati modioli; &quia sine separata Figura à paucis capi potest; illud ad captum accommodatius paulò antè descriptum, delineari curavi; hoc interim ad Prolegomena reservato. Nota diligenter, modiolum EG, ad unum ductum pistilli H versus cooperculum, impleri debere per assarium C quinque congiis aquae: adductum verò versus fundum, ejicere saltem congios 41. Hic tamen eadem limitatio adhibenda est, quam adhibuimus suprà in Annotatione ad Num. IV. hujus Partis secundae. XV. Tubus ligneus MOR assumatur vulgaris, quales pro pompis usurpare solemus. Sit altus ab M usque ad Q palmos 32 circiter, ut respondeat &descensui situlae P. Palmorum 30, &altitudini receptaculi palmi unius, &distantiae termini eversionis situlae à superficie aquae in puteo K, palmi itidem unius. Supra Q insuper elevetur saltem ad duos palmos in R, ne aqua violenter ejecta ex modiolo, erumpat per R, sed intra Q &R facto impetu tota evacuetur per tubulum QV. Conjungatur bene cum collo NM, modioli EG, ne quidquam dimittat aquae. Foramen ejus, consignatum occultis lineis punctatim incisis, sit praecisè aequale foramini colli NM: majus enim plus justo capiens aquae, inutiliter gravaret pistillum: minus autem, coarctando aquam intra angustias foraminis, magnam quoque resistentiam afferret pistillo. Dato autem colli MN foramine, cujus diameter sit semidiameter modioli EG; totus tubus 32 palmorum ab M usque ad Q, erit capax sine hasta INQQ, congiorum aquae 263. Quoniam tubus 32 palmis, seu 64 semipalmis altus, ejusdem circumferentiae interioris seu cavae cum modiolo, contineret congios 1063. Nam in 64 semipalmis, tres semipalmi habentur. byGoogle i: singuli autem terni semipalmi continent congios quinos, Quia ac proinde quinquies 211, qui constituunt congios 1063. autem tubus subduplus in diametro, est quadruplo incapacior eo tubo, qui duplum habet diametrum (4.