Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 791
Unproofread scanNot analysed yet
enim habent duplicatam rationem rationis I. ad 2, quam habent diametri tuborum aequè altorum, de quibus hic est sermo) continebit congios aquae sine hasta 261/2, eruntque in modiolo &tubo simul congii 315. Qui verò uteretur foramine tubi, cujus proportio esset ad foramen modioli, quae est inter 5, &11; tubus esset propè subquintuplicatus modioli (Nam 24 1/2, habent duplicatam rationem 5 ad 11; quinque autem in 241 proximè continentur quinquies minùs 3) contineretque aquae congios sine hasta prope 22, minùs; cum hasta, 163: essentque in tubo &modiolo congii aquae prope 313. Si sese offerret tubus majori cum foramine; corrigatur crassiori hasta: quò enim haec crassior fuerit, tantò plus excludet aquę Si angustior tubus offeratur; hasta ferreâ subtili amplietur. Qui tubum aequè capacis foraminis adhiberet, atque est lumen seu foramen modioli, cum proportionata sibi hasta, non admittente plus aquae intra tubum quàm 17 congios; is plurimùm facilitaret Machinam: aqua enim ex latiori in angustiorem compulsa locum, plus resistentiae affert. In O Figura refert tubum interruptum; ut intelligas, longiorem esse debere, secundum dimensionem scalae palmorum, palmis undecim, uti &totam Figuram altiorem: quam ita contraxi, ut commodè sine diminutione aliarum partium Machinae difficiliorem ad captum, philyrâ una comprehenderetur cùm id minimè officiat ad intelligentiam Machinae consequendam. In Q habeat tubulum QV pertingentem à tubo MOOR, ad receptaculum q. Cujus munus erit, ex tubo QR educere aquam in receptaculum. Foramen ejus non sit arctius foramine tubi MOR, ut faciliùs ejiciat aquam XVI. NQO hasta sustinens pistillum LIH, sit crassitudinis convenientis foramini tubi MOQR. Quòd si forasitoramen pateat ad quinque undecimas diametri modioli, diameter hastae sit aequalis semidiametro foraminis tubi: erit enim subquadrupla ipsi tubo, excludetque aquae congios 6 1/2, vel potiùs 63. Sit longa ab I ad D, palmos saltem 36. E regione S habeat transversum cylindrum, vel clavum ferreum, bene politum, XY, cui incumbere possit vectis STff. In L jungatur cum manubrio pistilli H duobus clavis. In D dependeat ex catena ferrea D daef. XVII. Vectis STff sit excisus in S, ut ambiendo hastam D QNI, incumbat securè cylindro XV. Moveatur liberè super clavo transmisso per brachium ligneum YX.