Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 792
Unproofread scanNot analysed yet
In T sustineat pondus W, quod sit sufficiens ad deprimendum pistillum H, intra modiolum GE; si illud non sit tantae gravitatis, ut sponte descendat. Longitudo ejus facienda pro commoditate Pondus W tantò gravius esse debet, quantò magis ab hasta elongatur. XVIII. Trochlea ad, ex ligno aliquo durissimo, vel orichalco fabricata, suspendatur ex ch, in B: habeatque in diametro saltem palmum unum. Axis autem ejus A, &foramen orbiculi, sint quam politissima, ne resistentiam pariatur in conversione. Praestat ex orichalco; lignea enim offenderetur facilè à catenula ferrea quam gestare debet. Nota, non esse necessariam simpliciter praedictam trochleam, posseque Machinam absolvi sine ea. Hoc tamen usus ejus affert commodi, quòd axes ferrei E &g cylindri &heg, sustinentis rotam YRYP, releventur à compressione, proveniente pondere rotae? Bpf, &cylindri kh eg, atque hastae DQNI oneratae pistillo H, &gravi W. Nam pro gravitate hastae D QNI, oneratae pistillo H. &gravi W, quae dependens ex catena Ddaef, committitur cum gravitate rotae VBfp, &cylindriejus kheg; decrescit dicta gravitas rotae VBIP, &cylindriejus Pheg; minuiturque axium ferreorum gA compressio, &consequitur conversio rotae prentior. XIX. Fulcrum eb ce, cum trochlea ad, ita statuatur, ut catena fe, collecta supra cylindrum k beg, quàm proximè tize dibzy G Google adhaereat. Totae. F. Ep. sic erum ipsius, gravitatem felicius moderabitur. XX. Catenula Odaes. ferrea adhibeatur, non funis: funis enim obnoxius est extensioni, evaditque nunc longior, nunc brevior; quod auferret uniformitatem motus pistilli H. XXI. Rota rBJp lignea, cum cylindro kheg ligneo, sit palmorum 10. in diametro; ut funis circumferentiâ rotae evolutus, demittat situlam ad 30. palmos.