Latin
QUINTA PARS PROPOSITIONIS
Kaspar Schott, Technica curiosa 805-2
Unproofread scanNot analysed yet
QUINTA PARS PROPOSITIONIS. Demonstratio motus perpetui, Machinâ descripta exhibiti. Cùm non sit insolitum, etiam illa quae oculis patent, demonstrare; non superfluam leges demonstrationem Inventi, quantumvis in praxi jam exhibiti; praesertim si non sis experimentum ejus facturus, aut factum non vidisti: sic enim mentis oculis admotis Machinae artificio facili &jucundo, facilè credes possibilem motum perpetuum quem prope viginti secula credebant esse im possibilem. Demonstrationem, ut sit clarior, in quinque membra distribuam. In primo ostendam, situlam P impletam aquae congiis quatuor &semis, superatis omnibus impedimentis quae eam morari possent, descendere versùs puteum K. II. In hiiii 3 TI E secundo, ostendum, descendente liculus F, impleti, per tubum MOR, &tubulum QV, ascendere in receptaculum qui aquae congios quatuor &semis. III. In tertio monstrabo, situlam P, in termino descensus supra puteum K immediatè, impingentem in funiculum ADZ. cum impetu everti, &aquam evacuari. IV. In quarto monstrabo, situlam evacuatam in eversione, redire ad receptaculum B, ejusque assarium q seu portulam aperire, atque impleri aquae congiis quatuor &semis. V.