Latin
QUINTA PARS PROPOSITIONIS
Kaspar Schott, Technica curiosa 806
Unproofread scanNot analysed yet
In quinto denique ostendam, redeunte situlâ P, pistillum H descendere versùs fundum modioli EG, &transmutare locum cum quinque congiis aquae; quos deinde, aliquid ex iis perdendo (si non exactè impleat modiolum EG) defert ad receptaculum siPrimum membrum Demonstrationis. Quantum ad primum; sit ostendendum, situlam impletam aquae congiis quatuor &semis, superare omnia impedimenta, &descendere deorsum supraputeum K. Quoniam impedimenta sunt sex, &non plura, uti experientia probat, quae situlae P descensum morari possent, nisi ab ea superentur; Primum, obnitentia rotae rBsp, quam axes eg cylindri khfeg, gravati pondere ipsius rotae YBsp, &cylindri khfeg, dum premunt polos k &g, afferre debent: Secundum, contra pondium SS, quod situlae vacuae praevalet, ex constructione: Tertium, refraenatio rotae BIP, quam facit vectis ua Vnt: Quartum, gravitas &resistentia pistilli H, quod quò exactiùs implet modiolum EG, eò pertinaciùs renititur potentiae illam moventi intra modiolum EG; item gravitas hastae INQ, &vectis STff, onerati pondere W &catenulae DA ac, quae premens trochleam ad, imprimit illi aliquid resistentiae (quae omnia sub hoc quarto numero impedimentorum, hoc duplici vocabulo, Gravitas pistilli, complectar:) Quintum, gravitas aquae superstantis pistillo H, tam intra tubum MOR, quàm intra modiolum EG; ejus denique resistentia quam facit, dum ex ampliori implior in angustiorem uibium elementur, leuerten, denique acutis.